Scrutatio

Martedi, 23 aprile 2024 - San Giorgio ( Letture di oggi)

Salmi 38


font

1 Psalmus. David. Ad commemorandum.
2Domine, ne in furore tuo arguas me
neque in ira tua corripias me,
3quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi,
et descendit super me manus tua.
4Non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae,
non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum.
5Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum
et sicut onus grave gravant me nimis. -
6Putruerunt et corrupti sunt livores mei
a facie insipientiae meae.
7Inclinatus sum et incurvatus nimis;
tota die contristatus ingrediebar.
8Quoniam lumbi mei impleti sunt ardoribus,
et non est sanitas in carne mea.
9Afflictus sum et humiliatus sum nimis,
rugiebam a gemitu cordis mei.
10Domine, ante te omne desiderium meum,
et gemitus meus a te non est absconditus.
11Palpitavit cor meum, dereliquit me virtus mea,
et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
12Amici mei et proximi mei
procul a plaga mea steterunt,
et propinqui mei de longe steterunt.
13Et laqueos posuerunt, qui quaerebant animam meam;
et, qui requirebant mala mihi, locuti sunt insidias
et dolos tota die meditabantur.
14Ego autem tamquam surdus non audiebam
et sicut mutus non aperiens os suum;
15et factus sum sicut homo non audiens
et non habens in ore suo redargutiones.
16Quoniam in te, Domine, speravi,
tu exaudies, Domine Deus meus.
17Quia dixi: “Ne quando supergaudeant mihi;
dum commoventur pedes mei,
magnificantur super me ”.
18Quoniam ego in lapsum paratus sum,
et dolor meus in conspectu meo semper.
19Quoniam iniquitatem meam annuntiabo
et sollicitus sum de peccato meo.
20Inimici autem mei vivunt et confirmati sunt;
et multiplicati sunt, qui oderunt me inique.
21Retribuentes mala pro bonis detrahebant mihi,
pro eo quod sequebar bonitatem.
22Ne derelinquas me, Domine;
Deus meus, ne discesseris a me.
23Festina in adiutorium meum,
Domine, salus mea.