1 Psalmus. David.
Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo?
Quis requiescet in monte sancto tuo?
2Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam,
qui loquitur veritatem in corde suo,
3qui non egit dolum in lingua sua
nec fecit proximo suo malum
et opprobrium non intulit proximo suo.
4Ad nihilum reputatus est in conspectu eius malignus,
timentes autem Dominum glorificat.
Qui iuravit in detrimentum suum et non mutat,
5qui pecuniam suam non dedit ad usuram
et munera super innocentem non accepit.
Qui facit haec, non movebitur in aeternum.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online