1 Canticum ascensionum.
Ad Dominum, cum tribularer, clamavi,
et exaudivit me.
2Domine, libera animam meam a labiis mendacii,
a lingua dolosa.
3Quid detur tibi aut quid apponatur tibi,
lingua dolosa?
4Sagittae potentis acutae
cum carbonibus iuniperorum.
5Heu mihi, quia peregrinatus sum in Mosoch,
habitavi ad tabernacula Cedar!
6Multum incola fuit anima mea
cum his, qui oderunt pacem.
7Ego eram pacificus;
cum loquebar, illi impugnabant me.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online