1 Magistro chori. Super octavam. Psalmus. David.
2Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus,
quoniam deminuti sunt fideles a filiis hominum.
3Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum;
in labiis dolosis, in duplici corde locuti sunt.
4Disperdat Dominus universa labia dolosa
et linguam magniloquam.
5Qui dixerunt: “ Lingua nostra magnificabimur,
labia nostra a nobis sunt;
quis noster dominus est? ”.
6“ Propter miseriam inopum et gemitum pauperum,
nunc exsurgam, dicit Dominus;
ponam in salutari illum, quem despiciunt ”.
7Eloquia Domini eloquia casta,
argentum igne examinatum, separatum a terra,
purgatum septuplum.
8Tu, Domine, servabis nos et custodies nos
a generatione hac in aeternum.
In circuitu impii ambulant,
cum exaltantur sordes inter filios hominum.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online