Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Lettera a Filemone 1


font

1Paulus vinctus Christi Iesu et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutorinostro2et Apphiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae, quae indomo tua est:3gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
4Gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis,5audienscaritatem tuam et fidem, quam habes in Dominum Iesum et in omnes sanctos,6utcommunio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni, quod est in nobis inChristum;7gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua, quiaviscera sanctorum requieverunt per te, frater.
8Propter quod multam fiduciam habens in Christo imperandi tibi, quod ad rempertinet,9propter caritatem magis obsecro, cum sim talis ut Paulus senex, nuncautem et vinctus Christi Iesu;10obsecro te de meo filio, quem genui invinculis, Onesimo,11qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et tibi etmihi utilis,12quem remisi tibi: eum, hoc est viscera mea;13quem ego voluerammecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii.
14Sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonumtuum esset sed voluntarium.15Forsitan enim ideo discessit ad horam, utaeternum illum reciperes,16iam non ut servum sed plus servo, carissimumfratrem, maxime mihi, quanto autem magis tibi et in carne et in Domino.
17Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.18Si autem aliquid nocuittibi aut debet, hoc mihi imputa.19Ego Paulus scripsi mea manu, ego reddam; utnon dicam tibi quod et teipsum mihi debes.20Ita, frater! Ego te fruar inDomino; refice viscera mea in Christo!
21Confidens oboedientia tua scripsi tibi, sciens quoniam et super id, quoddico, facies.22Simul autem et para mihi hospitium, nam spero per orationesvestras donari me vobis.
23Salutat te Epaphras, concaptivus meus in Christo Iesu,24Marcus,Aristarchus, Demas, Lucas, adiutores mei.
25Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro.