Scrutatio

Giovedi, 28 marzo 2024 - San Castore di Tarso ( Letture di oggi)

Cantico 1


font

1Canticum Canticorum Salomonis.
2Osculetur me osculo oris sui!
Nam meliores sunt amores tui vino:
3in fragrantiam unguentorum tuorum optimorum.
Oleum effusum nomen tuum;
ideo adulescentulae dilexerunt te.
4Trahe me post te. Curramus!
Introducat me rex in cellaria sua;
exsultemus et laetemur in te
memores amorum tuorum super vinum;
recte diligunt te.
5Nigra sum sed formosa,
filiae Ierusalem,
sicut tabernacula Cedar,
sicut pelles Salma.
6Nolite me considerare quod fusca sim,
quia decoloravit me sol.
Filii matris meae irati sunt mihi;
posuerunt me custodem in vineis,
vineam meam non custodivi.
7Indica mihi, tu, quem diligit anima mea,
ubi pascas,
ubi cubes in meridie,
ne vagari incipiam
post greges sodalium tuorum.
8Si ignoras,
o pulcherrima inter mulieres,
egredere et abi post vestigia gregum
et pasce haedos tuos
iuxta tabernacula pastorum.
9Equae in curribus pharaonis
assimilavi te, amica mea.
10Pulchrae sunt genae tuae inter inaures,
collum tuum inter monilia.
11Inaures aureas faciemus tibi
vermiculatas argento.
12Dum esset rex in accubitu suo,
nardus mea dedit odorem suum.
13Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi,
qui inter ubera mea commoratur.
14Botrus cypri dilectus meus mihi
in vineis Engaddi.
15Ecce tu pulchra es, amica mea,
ecce tu pulchra es:
oculi tui columbarum.
16Ecce tu pulcher es, dilecte mi,
et decorus.
Lectulus noster floridus,
17tigna domorum nostrarum cedrina,
laquearia nostra cupressina.