1Paulus apostolus, non ab ho minibus neque per hominem, sed per IesumChristum et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis, 2et, qui mecum sunt,omnes fratres ecclesiis Galatiae: 3gratia vobis et pax a Deo Patre nostro etDomino Iesu Christo, 4qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperetnos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri, 5cuigloria in saecula saeculorum. Amen.
6Miror quod tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gratia Christi, inaliud evangelium; 7quod non est aliud, nisi sunt aliqui, qui vos conturbant etvolunt convertere evangelium Christi. 8Sed licet nos aut angelus de caeloevangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit! 9Sicutpraediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit praeter id, quodaccepistis, anathema sit! 10Modo enim hominibus suadeo aut Deo? Aut quaerohominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem!
11Notum enim vobis facio, fratres, evangelium, quod evangelizatum est a me,quia non est secundum hominem; 12neque enim ego ab homine accepi illud nequedidici sed per revelationem Iesu Christi. 13Audistis enim conversationem meamaliquando in Iudaismo, quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei etexpugnabam illam; 14et proficiebam in Iudaismo supra multos coaetaneos ingenere meo, abundantius aemulator exsistens paternarum mearum traditionum. 15Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae et vocavit pergratiam suam, 16ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum ingentibus, continuo non contuli cum carne et sanguine 17neque ascendiHierosolymam ad antecessores meos apostolos; sed abii in Arabiam et iterumreversus sum Damascum.
18Deinde post annos tres, ascendi Hierosolymam videre Cepham et mansi apud eumdiebus quindecim; 19alium autem apostolorum non vidi, nisi Iacobum fratremDomini. 20Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior. 21Deindeveni in partes Syriae et Ciliciae. 22Eram autem ignotus facie ecclesiisIudaeae, quae sunt in Christo; 23tantum autem auditum habebant: “ Quipersequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat”, 24et in me glorificabant Deum.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online