Scrutatio

Venerdi, 29 marzo 2024 - Santi Simplicio e Costantino ( Letture di oggi)

Seconda lettera a Timoteo 1


font

1Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israel2locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt: “ Dominus praecepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta ”.3Dederuntque filii Israel Levitis de possessionibus suis, iuxta imperium Domini, civitates illas et suburbana earum.
4Egressaque est sors in familias Caath: et acceperunt filii Aaron sacerdotis de tribubus Iudae et Simeon et Beniamin civitates tredecim.5Et reliqui filiorum Caath, id est Levitae, acceperunt de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem.6Porro filiis Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim.7Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim.8Dederuntque filii Israel Levitis civitates illas et suburbana earum, sicut praecepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes.
9De tribubus filiorum Iudae et Simeon dederunt civitates, quarum ista sunt nomina,10filiis Aaron ex familiis Caath levitici generis — prima enim sors illis egressa est C:11Cariatharbe (id est civitas Arbe), patris Enac, quae vocatur Hebron, in monte Iudae et suburbana eius per circuitum.12Agros vero et villas eius dederant Chaleb filio Iephonne ad possidendum.13Dederunt ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lobnam cum suburbanis suis14et Iether et Esthemo15et Helon et Dabir16et Ain et Iutta et Bethsames cum suburbanis suis: civitates novem de tribubus illis duabus.17De tribu autem Beniamin Gabaon et Gabaa18et Anathoth et Almath cum suburbanis suis: civitates quattuor.
19Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis.
20Reliquis vero ex familiis filiorum Caath Levitis haec est data possessio:21de tribu Ephraim urbs confugii Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer22et Cibsaim et Bethoron cum suburbanis suis: civitates quattuor.23De tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon24et Aialon et Gethremmon cum suburbanis suis: civitates quattuor.25Porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis: civitates duae.26Omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus.
27Filiis quoque Gerson levitici generis dederunt de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Golan in Basan et Astharoth cum suburbanis suis: civitates duas.28Porro de tribu Issachar Cesion et Dabereth29et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis: civitates quattuor.30De tribu autem Aser Masal et Abdon31et Helcath et Rohob cum suburbanis suis: civitates quattuor.32De tribu quoque Nephthali civitas confugii Cedes in Galilaea et Ammothdor et Carthan cum suburbanis suis: civitates tres.33Omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis.
34Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iecnaam et Cartha35et Remmon et Naalol: civitates quattuor cum suburbanis suis.36De tribu Ruben ultra Iordanem contra Iericho civitas refugii Bosor in solitudine planitiei et Iasa37et Cademoth et Mephaath: civitates quattuor cum suburbanis suis.38Et de tribu Gad civitas confugii Ramoth in Galaad et Mahanaim39et Hesebon et Iazer: civitates quattuor cum suburbanis suis.40Omnes urbes filiorum Merari per familias reliquas de cognationibus Levitarum duodecim.
41Itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israel fuerunt quadraginta octo42cum suburbanis suis, singulae cum suburbanis suis in circuitu.
43Deditque Dominus Israeli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum iuraverat, et possederunt illam atque habitaverunt in ea.44Deditque Dominus eis requiem secundum omnia, quae iuraverat patribus eorum, nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cunctos in eorum dicionem redegit.45Ne unum quidem verbum bonum, quod locutus est ad domum Israel, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.