Scrutatio

Monday, 14 October 2024 - San Callisto I papa ( Letture di oggi)

Salmi 86


font

1 Precatio. David.
Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me,
quoniam inops et pauper sum ego.
2Custodi animam meam, quoniam sanctus sum;
salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te
3Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die.
4Laetifica animam servi tui,
quoniam ad te, Domine, animam meam levavi.
5Quoniam tu, Domine, suavis et mitis
et multae misericordiae omnibus invocantibus te. -
6Auribus percipe, Domine, orationem meam
et intende voci deprecationis meae.
7In die tribulationis meae clamavi ad te,
quia exaudies me.
8Non est similis tui in diis, Domine,
et nihil sicut opera tua.
9Omnes gentes, quascumque fecisti, venient
et adorabunt coram te, Domine,
et glorificabunt nomen tuum,
10quoniam magnus es tu et faciens mirabilia:
tu es Deus solus.
11Doce me, Domine, viam tuam,
et ingrediar in veritate tua;
simplex fac cor meum,
ut timeat nomen tuum.
12Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo
et glorificabo nomen tuum in aeternum,
13quia misericordia tua magna est super me,
et eruisti animam meam ex inferno inferiori.
14Deus, superbi insurrexerunt super me,
et synagoga potentium quaesierunt animam meam
et non proposuerunt te in conspectu suo.
15Et tu, Domine, Deus miserator et misericors,
patiens et multae misericordiae et veritatis,
16respice in me et miserere mei;
da fortitudinem tuam puero tuo
et salvum fac filium ancillae tuae.
17Fac mecum signum in bonum,
ut videant, qui oderunt me, et confundantur,
quoniam tu, Domine, adiuvisti me et consolatus es me.