Scrutatio

Martedi, 23 aprile 2024 - San Giorgio ( Letture di oggi)

Salmi 87


font

1 Filiorum Core. Psalmus. Canticum.
Fundamenta eius in montibus sanctis;
2diligit Dominus portas Sion
super omnia tabernacula Iacob.
3Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! -
4Memor ero Rahab et Babylonis inter scientes me;
ecce Philistaea et Tyrus cum Aethiopia:
hi nati sunt illic.
5Et de Sion dicetur: “ Hic et ille natus est in ea;
et ipse firmavit eam Altissimus ”.
6Dominus referet in librum populorum:
“ Hi nati sunt illic ”.
7Et cantant sicut choros ducentes:
“ Omnes fontes mei in te ”.