Salmi 105
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Compare with another Bible
Change Bible
1ALLELUIA.
Confitemini Domino et invocate nomen eius,
annuntiate inter gentes opera eius.
2Cantate ei et psallite ei,
meditamini in omnibus mirabilibus eius.
3Laudamini in nomine sancto eius,
laetetur cor quaerentium Dominum.
4Quaerite Dominum et potentiam eius,
quaerite faciem eius semper.
5Mementote mirabilium eius, quae fecit,
prodigia eius et iudicia oris eius,
6semen Abraham, servi eius,
filii Iacob, electi eius.
7Ipse Dominus Deus noster;
in universa terra iudicia eius.
8Memor fuit in saeculum testamenti sui,
verbi, quod mandavit in mille generationes,
9quod disposuit cum Abraham,
et iuramenti sui ad Isaac.
10Et statuit illud Iacob in praeceptum
et Israel in testamentum aeternum
11dicens: “ Tibi dabo terram Chanaan
funiculum hereditatis vestrae ”.
12Cum essent numero brevi,
paucissimi et peregrini in ea,
13et pertransirent de gente in gentem
et de regno ad populum alterum,
14non permisit hominem nocere eis
et corripuit pro eis reges:
15“ Nolite tangere christos meos
et in prophetis meis nolite malignari ”.
16Et vocavit famem super terram
et omne baculum panis contrivit.
17Misit ante eos virum,
in servum venumdatus est Ioseph.
18Strinxerunt in compedibus pedes eius,
in ferrum intravit collum eius,
19donec veniret verbum eius,
eloquium Domini purgaret eum.
20Misit rex et solvit eum,
princeps populorum, et dimisit eum;
21constituit eum dominum domus suae
et principem omnis possessionis suae,
22ut erudiret principes eius sicut semetipsum
et senes eius prudentiam doceret.
23Et intravit Israel in Aegyptum,
et Iacob peregrinus fuit in terra Cham.
24Et auxit populum suum vehementer
et confortavit eum super inimicos eius.
25Convertit cor eorum, ut odirent populum eius
et dolum facerent in servos eius.
26Misit Moysen servum suum,
Aaron, quem elegit.
27Posuit in eis verba signorum suorum
et prodigiorum in terra Cham.
28Misit tenebras et obscuravit,
et restiterunt sermonibus eius.
29Convertit aquas eorum in sanguinem
et occidit pisces eorum.
30Edidit terra eorum ranas
in penetralibus regum ipsorum.
31Dixit, et venit coenomyia
et scinifes in omnibus finibus eorum.
32Posuit pluvias eorum grandinem,
ignem comburentem in terra ipsorum.
33Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum
et contrivit lignum finium eorum.
34Dixit, et venit locusta
et bruchus, cuius non erat numerus,
35et comedit omne fenum in terra eorum
et comedit fructum terrae eorum.
36Et percussit omne primogenitum in terra eorum,
primitias omnis roboris eorum.
37Et eduxit eos cum argento et auro;
et non erat in tribubus eorum infirmus.
38Laetata est Aegyptus in profectione eorum,
quia incubuit timor eorum super eos.
39Expandit nubem in protectionem
et ignem, ut luceret eis per noctem.
40Petierunt, et venit coturnix,
et pane caeli saturavit eos.
41Dirupit petram, et fluxerunt aquae,
abierunt in sicco flumina.
42Quoniam memor fuit verbi sancti sui
ad Abraham puerum suum.
43Et eduxit populum suum in exsultatione,
electos suos in laetitia.
44Et dedit illis regiones gentium,
et labores populorum possederunt,
45ut custodiant iustificationes eius
et leges eius servent.
ALLELUIA.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito