Scrutatio

Venerdi, 29 marzo 2024 - Santi Simplicio e Costantino ( Letture di oggi)

Prima lettera ai Tessalonicesi 1


font

1Paulus et Silvanus et Timo theus ecclesiae Thessalonicen sium in DeoPatre et Domino Iesu Christo: gratia vobis et pax.
2Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam facientes in orationibusnostris, sine intermissione;3memores operis fidei vestrae et laboris caritatiset sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum;4scientes, fratres, dilecti a Deo, electionem vestram,5quia evangelium nostrumnon fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et inplenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos.
6Et vos imitatores nostri facti estis et Domini, excipientes verbum intribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti,7ita ut facti sitis formaomnibus credentibus in Macedonia et in Achaia.8A vobis enim diffamatus estsermo Domini non solum in Macedonia et in Achaia, sed in omni loco fides vestra,quae est ad Deum, profecta est, ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui;9ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos, et quomodoconversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero10et exspectareFilium eius de caelis, quem suscitavit ex mortuis, Iesum, qui eripit nos ab iraventura.