Scrutatio

Friday, 13 December 2024 - Santa Lucia ( Letture di oggi)

Esdra 1


font

1In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex oreIeremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, qui emisit edictum inomni regno suo etiam per scripturam dicens:2“ Haec dicit Cyrus rex Persarum:Omnia regna terrae dedit mihi Dominus, Deus caeli, et ipse praecepit mihi, utaedificarem ei domum in Ierusalem, quae est in Iudaea.3Quis ex vobis est deomni populo eius? Sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat in Ierusalem, quaeest in Iudaea, et aedificet domum Domini, Dei Israel; ipse est Deus, qui est inIerusalem.4Et omnes reliqui in cunctis locis, ubicumque habitant, adiuventur aviris de loco suo, argento et auro et substantia et pecore sicut et oblationibusspontaneis pro templo Dei, quod est in Ierusalem ”.
5Et surrexerunt principes familiarum de Iuda et Beniamin et sacerdotes etLevitae et omnis, cuius Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad aedificandumtemplum Domini, quod erat in Ierusalem.6Universique, qui erant in circuitu,confortaverunt manus eorum cum vasis argenteis et aureis, substantia, pecore etpensitationibus, praeter oblationes spontaneas.
7Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quae tulerat Nabuchodonosor deIerusalem et posuerat ea in templo dei sui;8protulit autem ea Cyrus rexPersarum per manum Mithridatis praepositi thesauri, qui enumeravit ea Sasabassarprincipi Iudae.9Et hic est numerus eorum: phialae aureae triginta, phialaeargenteae mille, cultri viginti novem, scyphi aurei triginta,10scyphi quoqueargentei quadringenti decem, vasa alia plurima; 11 omnia vasa aurea et argenteaquinque milia quadringenta. Universa tulit Sasabassar cum his, qui ascendebantde transmigratione Babylonis in Ierusalem.