1David.
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo,
quoniam audisti verba oris mei.
In conspectu angelorum psallam tibi,
2adorabo ad templum sanctum tuum;
et confitebor nomini tuo
propter misericordiam tuam et veritatem tuam,
quoniam magnificasti super omne nomen eloquium tuum.
3In quacumque die invocavero te, exaudi me;
multiplicabis in anima mea virtutem.
4Confitebuntur tibi, Domine, omnes reges terrae,
quia audierunt eloquia oris tui.
5Et cantabunt vias Domini,
quoniam magna est gloria Domini;
6quoniam excelsus Dominus et humilem respicit
et superbum a longe cognoscit.
7Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me;
et contra iram inimicorum meorum extendes manum tuam,
et salvum me faciet dextera tua.
8Dominus perficiet pro me;
Domine, misericordia tua in saeculum:
opera manuum tuarum ne despicias.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online