Scrutatio

Giovedi, 28 marzo 2024 - San Castore di Tarso ( Letture di oggi)

Prima lettera di Giovanni 1


font

1Quod fuit ab initio, quod audi vimus, quod vidimus oculis no stris, quodperspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae2— et vitaapparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae eratcoram Patre et apparuit nobis —3quod vidimus et audivimus, annuntiamus etvobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cumPatre et cum Filio eius Iesu Christo.4Et haec scribimus nos, ut gaudiumnostrum sit plenum.5Et haec est annuntiatio, quam audivimus ab eo etannuntiamus vobis, quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae.
6Si dixerimus quoniam communionem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus,mentimur et non facimus veritatem;7si autem in luce ambulemus, sicut ipse estin luce, communionem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Filii eius mundat nosab omni peccato.
8Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritasin nobis non est.9Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, utremittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniustitia.10Si dixerimusquoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis.