Scrutatio

Tuesday, 8 October 2024 - Santa Pelagia ( Letture di oggi)

Lettera ai Colossesi 1


font

1Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Timo theus frater2his, qui sunt Colossis, sanctis et fidelibus fratribus in Christo: gratia vobiset pax a Deo Patre nostro.
3Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes,4audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem, quam habetis insanctos omnes,5propter spem, quae reposita est vobis in caelis, quam anteaudistis in verbo veritatis evangelii,6quod pervenit ad vos, sicut et inuniverso mundo est fructificans et crescens, sicut et in vobis, ex ea die, quaaudistis et cognovistis gratiam Dei in veritate;7sicut didicistis ab Epaphracarissimo conservo nostro, qui est fidelis pro nobis minister Christi,8quietiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu.
9Ideo et nos, ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes etpostulantes, ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia etintellectu spiritali,10ut ambuletis digne Domino per omnia placentes, in omniopere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei,11in omni virtuteconfortati secundum potentiam claritatis eius in omnem patientiam etlonganimitatem, cum gaudio
12gratias agentes Patri,
qui idoneos vos fecit in partem sortis sanctorum in lumine;
13qui eripuit nos de potestate tenebrarum
et transtulit in regnum Filii dilectionis suae,
14in quo habemus redemptionem,
remissionem peccatorum;
15qui est imago Dei invisibilis,
primogenitus omnis creaturae,
16quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra,
visibilia et invisibilia,
sive throni sive dominationes
sive principatus sive potestates.
Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt,
17et ipse est ante omnia,
et omnia in ipso constant.
18Et ipse est caput corporis ecclesiae;
qui est principium, primogenitus ex mortuis,
ut sit in omnibus ipse primatum tenens,
19quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare
20et per eum reconciliare omnia in ipsum,
pacificans per sanguinem crucis eius,
sive quae in terris sive quae in caelis sunt.
21Et vos, cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis,22nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctoset immaculatos et irreprehensibiles coram ipso;23si tamen permanetis in fidefundati et stabiles et immobiles a spe evangelii, quod audistis, quodpraedicatum est in universa creatura, quae sub caelo est, cuius factus sum egoPaulus minister.
24Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo, ea quae desunt passionumChristi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia,25cuius factus sumego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos, ut impleamverbum Dei;26mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus,nunc autem manifestatum est sanctis eius,27quibus voluit Deus notas faceredivitias gloriae mysterii huius in gentibus, quod est Christus in vobis, spesgloriae;28quem nos annuntiamus, commonentes omnem hominem et docentes omnemhominem in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo;29ad quod et laboro certando secundum operationem eius, quae operatur in me invirtute.