Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Salmi 1


font

1Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum
et in via peccatorum non stetit
et in conventu derisorum non sedit,
2sed in lege Domini voluntas eius,
et in lege eius meditatur die ac nocte.
3Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum,
quod fructum suum dabit in tempore suo;
et folium eius non defluet,
et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur.
4Non sic impii, non sic,
sed tamquam pulvis, quem proicit ventus.
5Ideo non consurgent impii in iudicio,
neque peccatores in concilio iustorum.
6Quoniam novit Dominus viam iustorum,
et iter impiorum peribit.