Scrutatio

Friday, 1 March 2024 - San Felice III ( Letture di oggi)

Salmi 128


font

1 Canticum ascensionum.
Beatus omnis, qui timet Dominum,
qui ambulat in viis eius.
2Labores manuum tuarum manducabis,
beatus es, et bene tibi erit.
3Uxor tua sicut vitis fructifera
in lateribus domus tuae;
filii tui sicut novellae olivarum
in circuitu mensae tuae.
4Ecce sic benedicetur homo,
qui timet Dominum.
5Benedicat tibi Dominus ex Sion,
et videas bona Ierusalem
omnibus diebus vitae tuae;
6et videas filios filiorum tuorum.
Pax super Israel!