Scrutatio

Tuesday, 8 October 2024 - Santa Pelagia ( Letture di oggi)

Salmi 141


font

1 Psalmus. David.
Domine, clamavi ad te, ad me festina;
intende voci meae, cum clamo ad te.
2Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo,
elevatio manuum mearum ut sacrificium vespertinum. -
3Pone, Domine, custodiam ori meo
et vigiliam ad ostium labiorum meorum.
4Non declines cor meum in verbum malitiae
ad machinandas machinationes in impietate
cum hominibus operantibus iniquitatem;
et non comedam ex deliciis eorum.
5Percutiat me iustus in misericordia et increpet me;
oleum autem peccatoris non impinguet caput meum,
quoniam adhuc et oratio mea in malitiis eorum.
6Deiecti in manus duras iudicum eorum,
audient verba mea, quoniam suavia erant.
7Sicut frusta dolantis et dirumpentis in terra,
dissipata sunt ossa eorum ad fauces inferni.
8Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei;
ad te confugi, non effundas animam meam.
9Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi,
et a scandalis operantium iniquitatem.
10Cadent in retiacula sua peccatores simul,
ego autem ultra pertranseam.