Scrutatio

Sabato, 20 aprile 2024 - Beata Chiara Bosatta ( Letture di oggi)

Salmi 68


font

1 Magistro chori. David. Psalmus. Canticum.
2Exsurgit Deus, et dissipantur inimici eius;
et fugiunt, qui oderunt eum, a facie eius.
3Sicut dissipatur fumus, tu dissipas;
sicut fluit cera a facie ignis,
sic pereunt peccatores a facie Dei.
4Et iusti laetentur et exsultent in conspectu Dei
et delectentur in laetitia.
5Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius;
iter facite ei, qui fertur super nubes:
Dominus nomen illi.
Iubilate in conspectu eius;
6pater orphanorum et iudex viduarum,
Deus in habitaculo sancto suo.
7Deus, qui inhabitare facit desolatos in domo,
qui educit vinctos in prosperitatem;
verumtamen rebelles habitabunt in arida terra. -
8Deus, cum egredereris in conspectu populi tui,
cum pertransires in deserto,
9terra mota est, etiam caeli distillaverunt
a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel.
10Pluviam voluntariam effundebas, Deus;
hereditatem tuam infirmatam, tu refecisti eam.
11Animalia tua habitabant in ea,
parasti in bonitate tua pauperi, Deus.
12Dominus dat verbum;
virgines annuntiantes bona sunt agmen ingens:
13“ Reges exercituum fugiunt, fugiunt,
et species domus dividit spolia.
14Et vos dormitis inter medias caulas:
alae columbae nitent argento,
et pennae eius pallore auri.
15Dum dispergit Omnipotens reges super eam,
nive dealbatur Selmon ”.
16Mons Dei mons Basan,
mons cacuminum mons Basan.
17Ut quid invidetis, montes cacuminum,
monti, in quo beneplacitum est Deo inhabitare?
Etenim Dominus habitabit in finem.
18Currus Dei decem milia milium:
Dominus venit de Sinai in sancta.
19Ascendisti in altum, captivam duxisti captivitatem;
accepisti in donum homines,
ut etiam rebelles habitent apud Dominum Deum.
20Benedictus Dominus die cotidie;
portabit nos Deus salutarium nostrorum.
21Deus noster, Deus ad salvandum;
et Domini, Domini exitus mortis.
22Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum,
verticem capillatum perambulantium in delictis suis.
23Dixit Dominus: “ Ex Basan reducam,
reducam de profundo maris,
24ut intingatur pes tuus in sanguine,
lingua canum tuorum ex inimicis portionem inveniat ”.
25Viderunt ingressus tuos, Deus,
ingressus Dei mei, regis mei in sancta.
26Praecedunt cantores, postremi veniunt psallentes.
in medio iuvenculae tympanistriae.
27“ In ecclesiis benedicite Deo,
Domino, vos de fontibus Israel ”.
28Ibi Beniamin adulescentulus ducens eos,
principes Iudae cum turma sua,
principes Zabulon, principes
Nephthali.
29Manda, Deus, virtuti tuae;
confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
30A templo tuo in Ierusalem
tibi afferent reges munera.
31Increpa feram arundinis,
congregationem taurorum in vitulis populorum:
prosternant se cum laminis argenti.
Dissipa gentes, quae bella volunt.
32Venient optimates ex Aegypto,
Aethiopia praeveniet manus suas Deo.
33Regna terrae, cantate Deo,
psallite Domino, psallite Deo,
34qui fertur super caelum caeli ad orientem;
ecce dabit vocem suam, vocem virtutis.
35Tribuite virtutem Deo.
Super Israel magnificentia eius,
et virtus eius in nubibus.
36Mirabilis, Deus, de sanctuario tuo!
Deus Israel ipse tribuet virtutem et fortitudinem plebi suae.
Benedictus Deus!