Scrutatio

Venerdi, 29 marzo 2024 - Santi Simplicio e Costantino ( Letture di oggi)

Apocalisse 1


font

1Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere ser vis suis,quae oportet fieri cito, et significavit mittens per angelum suum servo suoIoanni,2qui testificatus est verbum Dei et testimonium Iesu Christi,quaecumque vidit.3Beatus, qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servantea, quae in ea scripta sunt; tempus enim prope est.
4Ioannes septem ecclesiis, quae sunt in Asia: Gratia vobis et pax ab eo, quiest et qui erat et qui venturus est, et a septem spiritibus, qui in conspectuthroni eius sunt,5et ab Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitusmortuorum et princeps regum terrae.
Ei, qui diligit nos et solvit nos a peccatis nostris in sanguine suo
6et fecitnos regnum, sacerdotes Deo et Patri suo, ipsi gloria et imperium in saeculasaeculorum. Amen.
7Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt, etplangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam, amen.
8Ego sum Alpha et Omega, dicit Dominus Deus, qui est et qui erat et quiventurus est, Omnipotens.
9Ego Ioannes, frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientiain Iesu, fui in insula, quae appellatur Patmos, propter verbum Dei ettestimonium Iesu.10Fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocemmagnam tamquam tubae11dicentis: “ Quod vides, scribe in libro et mitteseptem ecclesiis: Ephesum et Smyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis etPhiladelphiam et Laodiciam ”.12Et conversus sum, ut viderem vocem, quaeloquebatur mecum; et conversus vidi septem candelabra aurea13et in mediocandelabrorum quasi Filium hominis, vestitum podere et praecinctum ad mamillaszonam auream;14caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba,tamquam nix, et oculi eius velut flamma ignis,15et pedes eius similesorichalco sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum,16et habebat in dextera manu sua stellas septem, et de ore eius gladius ancepsacutus exibat, et facies eius sicut sol lucet in virtute sua.
17Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus; et posuit dexteramsuam super me dicens: “ Noli timere! Ego sum primus et novissimus,18etvivens et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo clavesmortis et inferni.19Scribe ergo, quae vidisti et quae sunt et quae oportetfieri post haec.20Mysterium septem stellarum, quas vidisti ad dexteram meam,et septem candelabra aurea: septem stellae, angeli sunt septem ecclesiarum; etcandelabra septem, septem ecclesiae sunt.