1David.
Ad te, Domine, clamabo;
Deus meus, ne sileas a me.
Ne quando taceas a me,
et assimilabor descendentibus in lacum.
2Exaudi vocem deprecationis meae, dum clamo ad te,
dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
3Ne simul trahas me cum peccatoribus
et cum operantibus iniquitatem.
Qui loquuntur pacem cum proximo suo,
mala autem in cordibus eorum.
4Da illis secundum opera eorum
et secundum nequitiam adinventionum ipsorum.
Secundum opus manuum eorum tribue illis,
redde retributionem eorum ipsis.
5Quoniam non intellexerunt opera Domini
et opus manuum eius,
destruet illos et non aedificabit eos.
6Benedictus Dominus,
quoniam exaudivit vocem deprecationis meae;
7Dominus adiutor meus et protector meus,
in ipso speravit cor meum, et adiutus sum,
et exsultavit cor meum,
et in cantico meo confitebor ei.
8Dominus fortitudo plebi suae,
et refugium salvationum christi sui est.
9Salvum fac populum tuum et benedic hereditati tuae
et pasce eos et extolle illos usque in aeternum.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online