Scrutatio

Mercoledi, 24 aprile 2024 - San Fedele da Sigmaringen ( Letture di oggi)

Sofonia 1


font

1Verbum Domini, quod factum est ad Sophoniam filium Chusi filii Godoliaefilii Amariae filii Ezechiae, in diebus Iosiae filii Amon regis Iudae.
2“ Auferens auferam omnia
a facie terrae,
dicit Dominus,
3auferam hominem et pecus,
auferam volatile caeli
et pisces maris.
Et ruinae impiorum erunt;
et disperdam homines a facie terrae,
dicit Dominus.
4Et extendam manum meam super Iudam
et super omnes habitantes Ierusalem;
et disperdam de loco hoc reliquias Baal
et nomina aedituorum cum sacerdotibus
5et eos, qui adorant super tecta
militiam caeli
et adorant et iurant in Domino
et iurant in Melchom,
6et qui avertuntur de post tergum Domini,
et qui non quaerunt Dominum nec investigant eum ”.
7Silete a facie Domini Dei,
quia iuxta est dies Domini;
quia praeparavit Dominus hostiam,
sanctificavit vocatos suos.
8“ Et erit in die hostiae Domini:
visitabo super principes
et super filios regis
et super omnes, qui induti sunt
veste peregrina;
9et visitabo super omnem,
qui arroganter ingreditur super limen in die illa,
qui complent domum domini sui
iniquitate et dolo.
10Et erit in die illa,
dicit Dominus,
vox clamoris a porta Piscium,
et ululatus ab urbe Nova,
et contritio magna a collibus.
11Ululate, habitatores Pilae,
quia interiit omnis populus Chanaan,
disperierunt omnes involuti argento.
12Et erit in tempore illo:
scrutabor Ierusalem in lucernis
et visitabo super viros
defixos in faecibus suis,
qui dicunt in cordibus suis:
“Non faciet bene Dominus
et non faciet male”.
13Et erunt opes eorum in direptionem,
et domus eorum in desertum;
et aedificabunt domos
et non habitabunt,
et plantabunt vineas
et non bibent vinum earum ”.
14Iuxta est dies Domini magnus,
iuxta et velox nimis;
vox diei Domini amara,
tribulabitur ibi fortis.
15Dies irae dies illa,
dies tribulationis et angustiae,
dies vastitatis et desolationis,
dies tenebrarum et caliginis,
dies nebulae et turbinis,
16dies tubae et clangoris
super civitates munitas
et super angulos excelsos.
17Et tribulabo homines,
et ambulabunt ut caeci,
quia Domino peccaverunt;
et effundetur sanguis eorum sicut humus,
et viscera eorum sicut stercora.
18Sed et argentum eorum et aurum eorum
non poterit liberare eos
in die irae Domini;
in igne zeli eius
devorabitur omnis terra,
quia consummationem cum festinatione faciet
cunctis habitantibus terram.