Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Salmi 62


font

1 Magistro chori. Secundum Iduthun. Psalmus. David.
2In Deo tantum quiesce, anima mea,
ab ipso enim salutare meum.
3Verumtamen ipse refugium meum et salutare meum,
praesidium meum; non movebor amplius.
4Quousque irruitis in hominem, contunditis universi vos
tamquam parietem inclinatum et maceriam depulsam?
5Verumtamen de excelso suo cogitaverunt depellere;
delectabantur mendacio.
Ore suo benedicebant et corde suo maledicebant.
6In Deo tantum quiesce, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea.
7Verumtamen ipse Deus meus et salutare meum,
praesidium meum; non movebor.
8In Deo salutare meum et gloria mea; Deus fortitudinis meae, et refugium meumin Deo est.
9Sperate in eo, omnis congregatio populi,
effundite coram illo corda vestra;
Deus refugium nobis.
10Verumtamen vanitas filii Adam,
mendacium filii hominum.
In stateram si conscendant,
super fumum leves sunt omnes.
11Nolite sperare in violentia
et in rapina nolite decipi;
divitiae si affluant, nolite cor apponere.
12Semel locutus est Deus,
duo haec audivi:
quia potestas Deo est,
13et tibi, Domine, misericordia;
quia tu reddes unicuique iuxta opera sua.