Scrutatio

Venerdi, 19 aprile 2024 - San Leone IX Papa ( Letture di oggi)

Salmi 129


font

1 Canticum ascensionum.
Saepe expugnaverunt me a iuventute mea,
dicat nunc Israel,
2saepe expugnaverunt me a iuventute mea,
etenim non potuerunt adversum me.
3Supra dorsum meum araverunt aratores,
prolongaverunt sulcos suos.
4Dominus autem iustus
concidit cervices peccatorum.
5Confundantur et convertantur retrorsum
omnes, qui oderunt Sion.
6Fiant sicut fenum tectorum,
quod, priusquam evellatur, exaruit;
7de quo non implevit manum suam, qui metit,
et sinum suum, qui manipulos colligit.
8Et non dixerunt, qui praeteribant:
“ Benedictio Domini super vos,
benedicimus vobis in nomine Domini ”.