Scrutatio

Venerdi, 29 marzo 2024 - Santi Simplicio e Costantino ( Letture di oggi)

Salmi 142


font

1 Maskil. David, cum esset in caverna. Precatio.
2Voce mea ad Dominum clamo,
voce mea ad Dominum deprecor;
3effundo in conspectu eius lamentationem meam,
et tribulationem meam ante ipsum pronuntio.
4Cum deficit in me spiritus meus,
tu nosti semitas meas.
In via, qua ambulabam,
absconderunt laqueum mihi.
5Considerabam ad dexteram et videbam,
et non erat qui cognosceret me.
Periit fuga a me,
et non est qui requirat animam meam. -
6Clamavi ad te, Domine;
dixi: “ Tu es refugium meum,
portio mea in terra viventium.
7Intende ad deprecationem meam,
quia humiliatus sum nimis.
Libera me a persequentibus me,
quia confortati sunt super me.
8Educ de custodia animam meam
ad confitendum nomini tuo;
me circumdabunt iusti,
cum retribueris mihi ”.