1 Canticum ascensionum. David.
Ecce quam bonum et quam iucundum
habitare fratres in unum:
2sicut unguentum optimum in capite,
quod descendit in barbam, barbam Aaron,
quod descendit in oram vestimenti eius;
3sicut ros Hermon, qui descendit in montes Sion,
quoniam illic mandavit Dominus benedictionem,
vitam usque in saeculum.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online