Scrutatio

Friday, 1 March 2024 - San Felice III ( Letture di oggi)

Salmi 134


font

1 Canticum ascensionum.
Ecce benedicite Dominum,
omnes servi Domini,
qui statis in domo Domini per noctes.
2Extollite manus vestras ad sanctuarium
et benedicite Dominum.
3Benedicat te Dominus ex Sion,
qui fecit caelum et terram.