Scrutatio

Giovedi, 18 aprile 2024 - San Galdino ( Letture di oggi)

Salmi 140


font

1 Magistro chori. Psalmus. David.
2Eripe me, Domine, ab homine malo, a viro violentiae serva me.
3Qui cogitaverunt mala in corde,
tota die constituebant proelia.
4Acuerunt linguas suas sicut serpentis, venenum aspidum sub labiis eorum.
5Custodi me, Domine, de manu peccatoris
et a viro violentiae serva me,
qui cogitaverunt supplantare gressus meos.
6Absconderunt superbi laqueum mihi
et funes extenderunt in rete,
iuxta iter offendicula posuerunt mihi.
7Dixi Domino: “ Deus meus es tu;
auribus percipe, Domine, vocem deprecationis meae ”.
8Domine, Domine, virtus salutis meae,
obumbrasti caput meum in die belli.
9Ne concedas, Domine, desideria impii;
consilia eius ne perficias.
Exaltant
10caput, qui circumdant me;
malitia labiorum ipsorum operiat eos.
11Cadant super eos carbones ignis,
in foveas deicias eos, et non exsurgant.
12Vir linguosus non firmabitur in terra,
virum violentiae mala capient in interitu.
13Cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis
et vindictam pauperum.
14Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo,
et habitabunt recti in conspectu tuo.