Scrutatio

Mercoledi, 24 aprile 2024 - San Fedele da Sigmaringen ( Letture di oggi)

Salmi 114


font

1ALLELUIA.
In exitu Israel de Aegypto,
domus Iacob de populo barbaro,
2factus est Iuda sanctuarium eius,
Israel potestas eius.
3Mare vidit et fugit,
Iordanis conversus est retrorsum;
4montes saltaverunt ut arietes,
et colles sicut agni ovium. -
5Quid est tibi, mare, quod fugisti?
Et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum?
6Montes, quod saltastis sicut arietes,
et colles, sicut agni ovium?
7A facie Domini contremisce, terra,
a facie Dei Iacob,
8qui convertit petram in stagna aquarum
et silicem in fontes aquarum.