Scrutatio

Mercoledi, 24 aprile 2024 - San Fedele da Sigmaringen ( Letture di oggi)

Salmi 52


font

1 Magistro chori. Maskil. David,
2postquam Doeg Edomita ad Saul venit
eique narravit dicens:
" David intravit in domum Abimelech ".
3Quid gloriaris in malitia,
qui potens es iniquitate?
4Tota die insidias cogitasti;
lingua tua sicut novacula acuta, qui facis dolum.
5Dilexisti malitiam super benignitatem,
mendacium magis quam loqui aequitatem.
6Dilexisti omnia verba perditionis, lingua dolosa.
7Propterea Deus destruet te in finem;
evellet te et emigrabit te de tabernaculo
et radicem tuam de terra viventium.
8Videbunt iusti et timebunt
et super eum ridebunt:
9“ Ecce homo, qui non posuit Deum refugium suum,
sed speravit in multitudine divitiarum suarum
et praevaluit in insidiis suis ”.
10Ego autem sicut virens oliva in domo Dei.
Speravi in misericordia Dei
in aeternum et in saeculum saeculi.
11Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti;
et exspectabo nomen tuum,
quoniam bonum est, in conspectu sanctorum tuorum.