Scrutatio

Venerdi, 19 aprile 2024 - San Leone IX Papa ( Letture di oggi)

Salmi 55


font

1 Magistro chori. Fidibus. Maskil. David.
2Auribus percipe, Deus, orationem meam
et ne abscondaris a deprecatione mea;
3intende mihi et exaudi me.
Excussus sum in meditatione mea et conturbatus sum
4a voce inimici et a tribulatione peccatoris.
Quoniam devolverunt in me iniquitatem
et in ira molesti erant mihi.
5Cor meum torquetur intra me,
et formido mortis cecidit super me.
6Timor et tremor venerunt super me, et contexit me pavor. -
7Et dixi: “ Quis dabit mihi pennas sicut columbae,
et volabo et requiescam?
8Ecce elongabo fugiens
et manebo in solitudine.
9Exspectabo eum, qui salvum me faciat
a spiritu procellae et tempestate ”.
10Dissipa, Domine, divide linguas eorum,
quoniam vidi violentiam et contentionem in civitate.
11Die ac nocte circumeunt eam super muros eius,
12iniquitas et labor et insidiae in medio eius;
et non defecit de plateis eius fraudulentia et dolus.
13Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi,
sustinuissem utique;
et si is qui oderat me, super me magnificatus fuisset,
abscondissem me forsitan ab eo.
14Tu vero, homo coaequalis meus,
familiaris meus et notus meus,
15qui simul habuimus dulce consortium:
in domo Dei ambulavimus in concursu.
16Veniat mors super illos,
et descendant in infernum viventes,
quoniam nequitiae in habitaculis eorum,
in medio eorum.
17Ego autem ad Deum clamabo,
et Dominus salvabit me.
18Vespere et mane et meridie meditabor et ingemiscam,
et exaudiet vocem meam.
19Redimet in pace animam meam ab his, qui impugnant me,
quoniam in multis sunt adversum me.
20Exaudiet Deus et humiliabit illos,
qui est ante saecula.
Non enim est illis commutatio,
et non timuerunt Deum.
21Extendit manum suam in socios;
contaminavit foedus suum.
22Lene super butyrum est os eius,
pugna autem cor illius:
molliti sunt sermones eius super oleum,
et ipsi sunt gladii destricti. -
23Iacta super Dominum curam tuam,
et ipse te enutriet;
non dabit in aeternum fluctuationem iusto.
24Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus.
Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos;
ego autem sperabo in te, Domine.