Atti degli Apostoli 1
Compare with another Bible
Change Bible
1Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Iesusfacere et docere,2usque in diem, qua, cum praecepisset apostolis per SpiritumSanctum, quos elegit, assumptus est;3quibus et praebuit seipsum vivum postpassionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis etloquens ea, quae sunt de regno Dei.4Et convescens praecepit eis abHierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris: “ Quamaudistis a me,5quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini inSpiritu Sancto non post multos hos dies ”.
6Igitur qui convenerant, interrogabant eum dicentes: “ Domine, si in temporehoc restitues regnum Israeli? ”.7Dixit autem eis: “ Non est vestrum nossetempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate,8sed accipietisvirtutem, superveniente Sancto Spiritu in vos, et eritis mihi testes et inIerusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae ”.
9Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum aboculis eorum.10Cumque intuerentur in caelum, eunte illo, ecce duo viriastiterunt iuxta illos in vestibus albis,11qui et dixerunt: “ Viri Galilaei,quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis incaelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum ”.
12Tunc reversi sunt in Ierusalem a monte, qui vocatur Oliveti, qui est iuxtaIerusalem sabbati habens iter.13Et cum introissent, in cenaculum ascenderunt,ubi manebant et Petrus et Ioannes et Iacobus et Andreas, Philippus et Thomas,Bartholomaeus et Matthaeus, Iacobus Alphaei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi.14Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Mariamatre Iesu et fratribus eius.
15Et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit — erat autemturba hominum simul fere centum viginti C:16“ Viri fratres, oportebatimpleri Scripturam, quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda, quifuit dux eorum, qui comprehenderunt Iesum,17quia connumeratus erat in nobis etsortitus est sortem ministerii huius.18Hic quidem possedit agrum de mercedeiniquitatis; et pronus factus crepuit medius, et diffusa sunt omnia visceraeius.19Et notum factum est omnibus habitantibus Ierusalem, ita ut appellareturager ille lingua eorum Aceldamach, hoc est ager Sanguinis.20Scriptum est enimin libro Psalmorum:
“Fiat commoratío eius deserta,
et non sit qui inhabitet in ea”
et: “Episcopatum eius accipiat alius”.
21Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum congregati erant in omni tempore, quointravit et exivit inter nos Dominus Iesus,22incipiens a baptismate Ioannisusque in diem, qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscumfieri unum ex istis ”.
23Et statuerunt duos, Ioseph, qui vocabatur Barsabbas, qui cognominatus estIustus, et Matthiam.24Et orantes dixerunt: “ Tu, Domine, qui corda nostiomnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum25accipere locum ministeriihuius et apostolatus, de quo praevaricatus est Iudas, ut abiret in locum suum”.26Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Matthiam, et annumeratusest cum undecim apostolis.
12345678910111213141516171819202122232425262728
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito