Salmi 10
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Compare with another Bible
Change Bible
1(Vg 9, 22-39) LAMED. Ut quid, Domine, stas a longe,
abscondis te in opportunitatibus, in tribulatione?
2Dum superbit, impius insequitur pauperem;
comprehendantur in consiliis, quae cogitant.
3Quoniam gloriatur peccator in desideriis animae suae,
et avarus sibi benedicit.
4NUN. Spernit Dominum peccator in arrogantia sua:
“ Non requiret; non est Deus ”.
5Hae sunt omnes cogitationes eius;
prosperantur viae illius in omni tempore.
Excelsa nimis iudicia tua a facie eius;
omnes inimicos suos aspernatur.
6Dixit enim in corde suo: “ Non movebor;
in generationem et generationem ero sine malo ”.
7PHE. Cuius maledictione os plenum est et fraudulentia et dolo,
sub lingua eius labor et nequitia.
8Sedet in insidiis ad vicos,
in occultis interficit innocentem.
9SADE. Oculi eius in pauperem respiciunt;
insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua.
Insidiatur, ut rapiat pauperem;
rapit pauperem, dum attrahit in laqueum suum.
10Irruit et inclinat se, et miseri cadunt
in fortitudine brachiorum eius.
11Dixit enim in corde suo: “ Oblitus est Deus;
avertit faciem suam, non videbit in finem ”. -
12COPH. Exsurge, Domine Deus, exalta manum tuam,
ne obliviscaris pauperum.
13Propter quid spernit impius Deum?
Dixit enim in corde suo: “ Non requires ”.
14RES. Vidisti: tu laborem et dolorem consideras,
ut tradas eos in manus tuas.
Tibi derelictus est pauper,
orphano tu factus es adiutor.
15SIN. Contere brachium peccatoris et maligni;
quaeres peccatum illius et non invenies.
16Dominus rex in aeternum et in saeculum saeculi:
perierunt gentes de terra illius.
17TAU. Desiderium pauperum exaudisti, Domine;
confirmabis cor eorum, intendes aurem tuam
18iudicare pupillo et humili,
ut non apponat ultra inducere timorem homo de terra.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito