1 Psalmus. David.
Afferte Domino, filii Dei,
afferte Domino gloriam et potentiam,
2afferte Domino gloriam nominis eius,
adorate Dominum in splendore sancto.
3Vox Domini super aquas;
Deus maiestatis intonuit,
Dominus super aquas multas.
4Vox Domini in virtute,
vox Domini in magnificentia.
5Vox Domini confringentis cedros;
et confringet Dominus cedros Libani.
6Et saltare faciet, tamquam vitulum, Libanum,
et Sarion, quemadmodum filium unicornium. -
7Vox Domini intercidentis flammam ignis,
8vox Domini concutientis desertum,
et concutiet Dominus desertum Cades.
9Vox Domini properantis partum cervarum,
et denudabit condensa;
et in templo eius omnes dicent gloriam.
10Dominus super diluvium habitat,
et sedebit Dominus rex in aeternum.
11Dominus virtutem populo suo dabit,
Dominus benedicet populo suo in pace.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online