Scrutatio

Tuesday, 15 October 2024 - Santa Teresa d´Avila ( Letture di oggi)

Salmi 9


font

1 Magistro chori. Ad modum cantici " Mut labben ". Psalmus. David.
2ALEPH. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo,
narrabo omnia mirabilia tua.
3Laetabor et exsultabo in te,
psallam nomini tuo, Altissime.
4BETH. Cum convertuntur inimici mei retrorsum,
infirmantur et pereunt a facie tua.
5Quoniam fecisti iudicium meum et causam meam,
sedisti super thronum, qui iudicas iustitiam.
6GHIMEL. Increpasti gentes, perdidisti impium;
nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi.
7Inimici defecerunt, solitudines sempiternae factae sunt;
et civitates destruxisti: periit memoria eorum cum ipsis.
8HE. Dominus autem in aeternum sedebit,
paravit in iudicium thronum suum;
9et ipse iudicabit orbem terrae in iustitia,
iudicabit populos in aequitate.
10VAU. Et erit Dominus refugium oppresso,
refugium in opportunitatibus, in tribulatione.
11Et sperent in te, qui noverunt nomen tuum,
quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine.
12ZAIN. Psallite Domino, qui habitat in Sion;
annuntiate inter gentes studia eius.
13Quoniam requirens sanguinem recordatus est eorum,
non est oblitus clamorem pauperum.
14HETH. Miserere mei, Domine;
vide afflictionem meam de inimicis meis,
qui exaltas me de portis mortis,
15ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion,
exsultem in salutari tuo.
16TETH. Infixae sunt gentes in fovea, quam fecerunt;
in laqueo isto, quem absconderunt,
comprehensus est pes eorum.
17Manifestavit se Dominus iudicium faciens;
in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
18IOD. Convertentur peccatores in infernum,
omnes gentes, quae obliviscuntur Deum.
19CAPH. Quoniam non in finem oblivio erit pauperis;
exspectatio pauperum non peribit in aeternum.
20Exsurge, Domine, non confortetur homo;
iudicentur gentes in conspectu tuo.
21Constitue, Domine, terrorem super eos;
sciant gentes quoniam homines sunt.