1In finem, pro occultis filii. Psalmus David. 2Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo ;
narrabo omnia mirabilia tua.
3Lætabor et exsultabo in te ;
psallam nomini tuo, Altissime.
4In convertendo inimicum meum retrorsum ;
infirmabuntur, et peribunt a facie tua.
5Quoniam fecisti judicium meum et causam meam ;
sedisti super thronum, qui judicas justitiam.
6Increpasti gentes, et periit impius :
nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi.
7Inimici defecerunt frameæ in finem,
et civitates eorum destruxisti.
Periit memoria eorum cum sonitu ;
8et Dominus in æternum permanet.
Paravit in judicio thronum suum,
9et ipse judicabit orbem terræ in æquitate :
judicabit populos in justitia.
10Et factus est Dominus refugium pauperi ;
adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.
11Et sperent in te qui noverunt nomen tuum,
quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.
12Psallite Domino qui habitat in Sion ;
annuntiate inter gentes studia ejus :
13quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est ;
non est oblitus clamorem pauperum.
14Miserere mei, Domine :
vide humilitatem meam de inimicis meis,
15qui exaltas me de portis mortis,
ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion :
16exultabo in salutari tuo.
Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt ;
in laqueo isto quem absconderunt
comprehensus est pes eorum.
17Cognoscetur Dominus judicia faciens ;
in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
18Convertantur peccatores in infernum,
omnes gentes quæ obliviscuntur Deum.
19Quoniam non in finem oblivio erit pauperis ;
patientia pauperum non peribit in finem.
20Exsurge, Domine ; non confortetur homo :
judicentur gentes in conspectu tuo.
21Constitue, Domine, legislatorem super eos,
ut sciant gentes quoniam homines sunt.
22Ut quid, Domine, recessisti longe ;
despicis in opportunitatibus, in tribulatione ?
23Dum superbit impius, incenditur pauper :
comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
24Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ,
et iniquus benedicitur.
25Exacerbavit Dominum peccator :
secundum multitudinem iræ suæ, non quæret.
26Non est Deus in conspectu ejus ;
inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore.
Auferuntur judicia tua a facie ejus ;
omnium inimicorum suorum dominabitur.
27Dixit enim in corde suo : Non movebor
a generatione in generationem, sine malo.
28Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo ;
sub lingua ejus labor et dolor.
29Sedet in insidiis cum divitibus in occultis,
ut interficiat innocentem.
30Oculi ejus in pauperem respiciunt ;
insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua.
Insidiatur ut rapiat pauperem ;
rapere pauperem dum attrahit eum.
31In laqueo suo humiliabit eum ;
inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.
32Dixit enim in corde suo : Oblitus est Deus ;
avertit faciem suam, ne videat in finem.
33Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua ;
ne obliviscaris pauperum.
34Propter quid irritavit impius Deum ?
dixit enim in corde suo : Non requiret.
35Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras,
ut tradas eos in manus tuas.
Tibi derelictus est pauper ;
orphano tu eris adjutor.
36Contere brachium peccatoris et maligni ;
quæretur peccatum illius, et non invenietur.
37Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi ;
peribitis, gentes, de terra illius.
38Desiderium pauperum exaudivit Dominus ;
præparationem cordis eorum audivit auris tua :
39judicare pupillo et humili,
ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online