Scrutatio

Tuesday, 15 October 2024 - Santa Teresa d´Avila ( Letture di oggi)

Psalmi 55


font

1In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.2Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ;
tota die impugnans, tribulavit me.
3Conculcaverunt me inimici mei tota die,
quoniam multi bellantes adversum me.
4Ab altitudine diei timebo :
ego vero in te sperabo.
5In Deo laudabo sermones meos ;
in Deo speravi :
non timebo quid faciat mihi caro.
6Tota die verba mea execrabantur ;
adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
7Inhabitabunt, et abscondent ;
ipsi calcaneum meum observabunt.
Sicut sustinuerunt animam meam,
8pro nihilo salvos facies illos ;
in ira populos confringes.
9Deus, vitam meam annuntiavi tibi ;
posuisti lacrimas meas in conspectu tuo,
sicut et in promissione tua :
10tunc convertentur inimici mei retrorsum.
In quacumque die invocavero te,
ecce cognovi quoniam Deus meus es.
11In Deo laudabo verbum ;
in Domino laudabo sermonem.
In Deo speravi :
non timebo quid faciat mihi homo.
12In me sunt, Deus, vota tua,
quæ reddam, laudationes tibi :
13quoniam eripuisti animam meam de morte,
et pedes meos de lapsu,
ut placeam coram Deo in lumine viventium.