Psalmi 109
Libro non riconosciuto. Prova con un'abbreviazione valida (es. Gen, Es, Gv, Sal).
Versetti esaminati
| Nova Vulgata | La Biblia |
|---|---|
| 1 Magistro chori. David. Psalmus. Deus laudis meae, ne tacueris, | 1 Al Director. Salmo de David. |Dios de mi alabanza, no estés callado, |
| 2 quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Locuti sunt adversum me lingua dolosa | 2 que bocas malvadas y fraudulentas | se abren contra mí | y me hablan con lengua mentirosa. |
| 3 et sermonibus odii circumdederunt me et expugnaverunt me gratis. | 3 Me cercan con palabras odiosas | y me combaten sin motivo. |
| 4 Pro dilectione mea adversabantur mihi; ego autem orabam. | 4 En pago de mi amor me acusan, | aunque yo oraba por ellos; |
| 5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis et odium pro dilectione mea. | 5 me devuelven mal por bien | y odio a cambio de mi amor. |
| 6 Constitue super eum peccatorem, et adversarius stet a dextris eius. | 6 «Suscita contra él un malvado, | que un acusador se ponga a su derecha. |
| 7 Cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum. | 7 Cuando sea juzgado, salga culpable, | y su apelación se resuelva en condena. |
| 8 Fiant dies eius pauci, et ministerium eius accipiat alter. | 8 Que sus días sean pocos | y otro ocupe su cargo. |
| 9 Fiant filii eius orphani, et uxor eius vidua. | 9 Queden huérfanos sus hijos | y viuda su mujer. |
| 10 Instabiles vagentur filii eius et mendicent et eiciantur de ruinis suis. - | 10 Vayan sus hijos errabundos mendigando | y sean expulsados lejos de sus ruinas. |
| 11 Scrutetur fenerator omnem substantiam eius, et diripiant alieni labores eius. | 11 Que un acreedor se apodere de sus bienes | y los extraños se adueñen de sus sudores. |
| 12 Non sit qui praebeat illi misericordiam, nec sit qui misereatur pupillis eius. | 12 ¡Jamás le brinde nadie su favor, | ni se apiade de sus huérfanos! |
| 13 Fiant nati eius in interitum, in generatione una deleatur nomen eorum. | 13 Que su posteridad sea exterminada | y en una generación se borre su nombre. |
| 14 In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini, et peccatum matris eius non deleatur. | 14 Recuerde el Señor la culpa de sus padres, | y no borre el pecado de su madre: |
| 15 Fiant contra Dominum semper, et disperdat de terra memoriam eorum. | 15 estén siempre ante el Señor | y borre de la tierra su memoria». |
| 16 Pro eo quod non est recordatus facere misericordiam et persecutus est hominem inopem et mendicum et compunctum corde, ut mortificaret. | 16 —«Porque no se acordó de actuar con misericordia, | persiguió al humilde y al pobre, | al de corazón abatido para matarlo; |
| 17 Et dilexit maledictionem: et veniat ei; et noluit benedictionem: et elongetur ab eo. | 17 ya que amó la maldición, ¡recaiga sobre él!; | despreció la bendición, ¡aléjese de él! |
| 18 Et induit maledictionem sicut vestimentum: et intret sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossa eius. | 18 Se vistió la maldición cual manto, | que penetre en su interior como agua, | y en sus huesos como aceite; |
| 19 Fiat ei sicut indumentum, quo operitur, et sicut zona, qua semper praecingitur. | 19 sea cual vestido que lo cubre, | como un cinturón que lo ciñe siempre. |
| 20 Haec retributio eorum, qui adversantur mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam. | 20 Pague así el Señor a los que me acusan, | a quienes hablan mal de mí». |
| 21 Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua; libera me, | 21 Pero tú, Señor, Dueño mío, | trátame conforme a tu nombre, | líbrame por tu bondadoso amor. |
| 22 quia egenus et pauper ego sum, et cor meum vulneratum est intra me. | 22 Porque yo soy humilde y pobre, | y mi corazón ha sido traspasado; |
| 23 Sicut umbra, cum declinat, pertransii, excussus sum sicut locustae. | 23 me desvanezco como sombra que declina, | me espantan como a la langosta; |
| 24 Genua mea infirmata sunt ieiunio, et caro mea contabuit absque oleo. | 24 se doblan mis rodillas por el ayuno, | y, sin grasa, enflaquece mi carne. |
| 25 Et ego factus sum opprobrium illis: viderunt me et moverunt capita sua. | 25 Soy despreciable para ellos; | al verme, menean la cabeza. |
| 26 Adiuva me, Domine Deus meus, salvum me fac secundum misericordiam tuam. | 26 ¡Ayúdame, Señor, Dios mío; | sálvame según tu misericordia! |
| 27 Et sciant quia manus tua haec: tu, Domine, hoc fecisti. | 27 Sepan que tu mano hizo esto, | que tú, Señor, lo hiciste. |
| 28 Maledicant illi, et tu benedicas; qui insurgunt in me, confundantur, servus autem tuus laetabitur. | 28 Maldigan ellos, mas tú bendecirás; | levántense y sean confundidos, | que tu siervo se alegrará. |
| 29 Induantur, qui detrahunt mihi, pudore et operiantur sicut diploide confusione sua. | 29 Vístanse de oprobio mis acusadores, | que su infamia los cubra como un manto. |
| 30 Confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum, | 30 Daré gracias al Señor a boca llena, | y en medio de la muchedumbre lo alabaré, |
| 31 quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a iudicantibus animam eius. | 31 porque él se pone a la derecha del pobre, | para salvar su vida de los que lo condenan. |