Psalmi 48
Versetti esaminati
| Nova Vulgata | Bibbia Vulgata Clementina |
|---|---|
| 1 Canticum. Psalmus. Filiorum Core. | 1 In finem, filiis Core. Psalmus. |
| 2 Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri. | 2 Audite hæc, omnes gentes ; auribus percipite, omnes qui habitatis orbem : |
| 3 Mons sanctus eius collis speciosus, exsultatio universae terrae. Mons Sion, extrema aquilonis, civitas regis magni. | 3 quique terrigenæ et filii hominum, simul in unum dives et pauper. |
| 4 Deus in domibus eius notus factus est ut refugium. | 4 Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam. |
| 5 Quoniam ecce reges congregati sunt, convenerunt in unum. | 5 Inclinabo in parabolam aurem meam ; aperiam in psalterio propositionem meam. |
| 6 Ipsi cum viderunt, sic admirati sunt, conturbati sunt, diffugerunt; | 6 Cur timebo in die mala ? iniquitas calcanei mei circumdabit me. |
| 7 illic tremor apprehendit eos, dolores ut parturientis. | 7 Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum, gloriantur. |
| 8 In spiritu orientis conteres naves Tharsis. | 8 Frater non redimit, redimet homo : non dabit Deo placationem suam, |
| 9 Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri; Deus fundavit eam in aeternum. | 9 et pretium redemptionis animæ suæ. Et laborabit in æternum ; |
| 10 Recogitamus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. | 10 et vivet adhuc in finem. |
| 11 Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terrae; iustitia plena est dextera tua. | 11 Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes : simul insipiens et stultus peribunt. Et relinquent alienis divitias suas, |
| 12 Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Iudae propter iudicia tua. | 12 et sepulchra eorum domus illorum in æternum ; tabernacula eorum in progenie et progenie : vocaverunt nomina sua in terris suis. |
| 13 Circumdate Sion et complectimini eam, numerate turres eius. | 13 Et homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. |
| 14 Ponite corda vestra in virtute eius et percurrite domos eius, ut enarretis in progenie altera. | 14 Hæc via illorum scandalum ipsis ; et postea in ore suo complacebunt. |
| 15 Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi; ipse ducet nos in saecula. | 15 Sicut oves in inferno positi sunt : mors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutino ; et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum. |
| 16 Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me. | |
| 17 Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus : | |
| 18 quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus. | |
| 19 Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur ; confitebitur tibi cum benefeceris ei. | |
| 20 Introibit usque in progenies patrum suorum ; et usque in æternum non videbit lumen. | |
| 21 Homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. |