Salmi 10
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | DOUAI-RHEIMS |
---|---|
1 (Vg 9, 22-39) LAMED. Ut quid, Domine, stas a longe, abscondis te in opportunitatibus, in tribulatione? | 1 Why, O Lord, hast thou retired afar off? why dost thou slight us in our wants, in the time of trouble? |
2 Dum superbit, impius insequitur pauperem; comprehendantur in consiliis, quae cogitant. | |
3 Quoniam gloriatur peccator in desideriis animae suae, et avarus sibi benedicit. | |
4 NUN. Spernit Dominum peccator in arrogantia sua: “ Non requiret; non est Deus ”. | |
5 Hae sunt omnes cogitationes eius; prosperantur viae illius in omni tempore. Excelsa nimis iudicia tua a facie eius; omnes inimicos suos aspernatur. | |
6 Dixit enim in corde suo: “ Non movebor; in generationem et generationem ero sine malo ”. | |
7 PHE. Cuius maledictione os plenum est et fraudulentia et dolo, sub lingua eius labor et nequitia. | |
8 Sedet in insidiis ad vicos, in occultis interficit innocentem. | |
9 SADE. Oculi eius in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. Insidiatur, ut rapiat pauperem; rapit pauperem, dum attrahit in laqueum suum. | |
10 Irruit et inclinat se, et miseri cadunt in fortitudine brachiorum eius. | |
11 Dixit enim in corde suo: “ Oblitus est Deus; avertit faciem suam, non videbit in finem ”. - | |
12 COPH. Exsurge, Domine Deus, exalta manum tuam, ne obliviscaris pauperum. | |
13 Propter quid spernit impius Deum? Dixit enim in corde suo: “ Non requires ”. | |
14 RES. Vidisti: tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper, orphano tu factus es adiutor. | |
15 SIN. Contere brachium peccatoris et maligni; quaeres peccatum illius et non invenies. | |
16 Dominus rex in aeternum et in saeculum saeculi: perierunt gentes de terra illius. | |
17 TAU. Desiderium pauperum exaudisti, Domine; confirmabis cor eorum, intendes aurem tuam | |
18 iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra inducere timorem homo de terra. |