1 Maskil. Ethan Ezrahitae.
2Misericordias Domini in aeternum cantabo;
in generationem et generationem
annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
3Quoniam dixisti: “ In aeternum misericordia aedificabitur ”,
in caelis firmabitur veritas tua.
4“ Disposui testamentum electo meo,
iuravi David servo meo:
5Usque in aeternum confirmabo semen tuum
et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam ”.
6Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine,
etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
7Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino,
similis erit Domino in filiis Dei?
8Deus, metuendus in consilio sanctorum,
magnus et terribilis super omnes, qui in circuitu eius sunt.
9Domine, Deus virtutum, quis similis tibi?
Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
10Tu dominaris superbiae maris,
elationes fluctuum eius tu mitigas.
11Tu conculcasti sicut vulneratum Rahab,
in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos.
12Tui sunt caeli, et tua est terra,
orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti;
13Aquilonem et austrum tu creasti,
Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt.
14Tibi brachium cum potentia;
firma est manus tua, et exaltata dextera tua.
15Iustitia et iudicium firmamentum sedis tuae.
Misericordia et veritas praecedent faciem tuam.
16Beatus populus, qui scit iubilationem.
Domine, in lumine vultus tui ambulabunt
17et in nomine tuo exsultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur,
18quoniam decor virtutis eorum tu es,
et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
19Quia Domini est scutum nostrum,
et Sancti Israel rex noster.
20Tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti:
“ Posui adiutorium in potente
et exaltavi electum de plebe.
21Inveni David servum meum;
oleo sancto meo unxi eum.
22Manus enim mea firma erit cum eo, et brachium meum confortabit eum.
23Nihil proficiet inimicus in eo,
et filius iniquitatis non opprimet eum.
24Et concidam a facie ipsius inimicos eius
et odientes eum percutiam.
25Et veritas mea et misericordia mea cum ipso,
et in nomine meo exaltabitur cornu eius.
26Et ponam super mare manum eius
et super flumina dexteram eius.
27Ipse invocabit me: “Pater meus es tu,
Deus meus et refugium salutis meae”.
28Et ego primogenitum ponam illum,
excelsum prae regibus terrae.
29In aeternum servabo illi misericordiam meam;
et testamentum meum fidele ipsi.
30Et ponam in saeculum saeculi semen eius;
et thronum eius sicut dies caeli.
31Si autem dereliquerint filii eius legem meam
et in iudiciis meis non ambulaverint,
32si iustificationes meas profanaverint
et mandata mea non custodierint,
33visitabo in virga delictum eorum
et in verberibus iniquitatem eorum.
34Misericordiam autem meam non avertam ab eo
neque mentiar in veritate mea.
35Non profanabo testamentum meum et, quae procedunt de labiis meis, non faciamirrita.
36Semel iuravi in sancto meo: David non mentiar.
37Semen eius in aeternum manebit,
et thronus eius sicut sol in conspectu meo
38et sicut luna firmus stabit in aeternum
et testis in caelo fidelis ”.
39Tu vero reppulisti et reiecisti,
iratus es contra christum tuum;
40evertisti testamentum servi tui,
profanasti in terram diadema eius.
41Destruxisti omnes muros eius,
posuisti munitiones eius in ruinas.
42Diripuerunt eum omnes transeuntes viam,
factus est opprobrium vicinis suis.
43Exaltasti dexteram deprimentium eum,
laetificasti omnes inimicos eius.
44Avertisti aciem gladii eius
et non es auxiliatus ei in bello.
45Finem posuisti splendori eius
et sedem eius in terram collisisti.
46Minorasti dies iuventutis eius,
perfudisti eum confusione.
47Usquequo, Domine, absconderis in finem,
exardescet sicut ignis ira tua?
48Memorare, quam brevis mea substantia.
Ad quam vanitatem creasti omnes filios hominum?
49Quis est homo, qui vivet et non videbit mortem,
eruet animam suam de manu inferi?
50Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine,
sicut iurasti David in veritate tua?
51Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum,
quod continui in sinu meo, multarum gentium,
52quo exprobraverunt inimici tui, Domine,
quo exprobraverunt vestigia christi tui.
53Benedictus Dominus in aeternum. Fiat, fiat.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc