1 Magistro chori. Filiorum Core. Psalmus.
2Complacuisti tibi, Domine, in terra tua,
convertisti captivitatem Iacob.
3Remisisti iniquitatem plebis tuae,
operuisti omnia peccata eorum.
4Contraxisti omnem iram tuam,
revertisti a furore indignationis tuae.
5Converte nos, Deus, salutaris noster,
et averte iram tuam a nobis.
6Numquid in aeternum irasceris nobis
aut extendes iram tuam a generatione in generationem?
7Nonne tu conversus vivificabis nos,
et plebs tua laetabitur in te?
8Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam
et salutare tuum da nobis.
9Audiam, quid loquatur Dominus Deus,
quoniam loquetur pacem ad plebem suam et sanctos suos
et ad eos, qui convertuntur corde.
10Vere prope timentes eum salutare ipsius,
ut inhabitet gloria in terra nostra.
11Misericordia et veritas obviaverunt sibi,
iustitia et pax osculatae sunt.
12Veritas de terra orta est,
et iustitia de caelo prospexit.
13Etenim Dominus dabit benignitatem,
et terra nostra dabit fructum suum.
14Iustitia ante eum ambulabit
et ponet in via gressus suos.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc