Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Salmi 147


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 ALLELUIA.
Laudate Dominum, quoniam bonum est psallere Deo nostro,
quoniam iucundum est celebrare laudem.
1 Alleluja. Lauda, Jerusalem, Dominum ;
lauda Deum tuum, Sion.
2 Aedificans Ierusalem Dominus,
dispersos Israelis congregabit.
2 Quoniam confortavit seras portarum tuarum ;
benedixit filiis tuis in te.
3 Qui sanat contritos corde
et alligat plagas eorum;
3 Qui posuit fines tuos pacem,
et adipe frumenti satiat te.
4 qui numerat multitudinem stellarum
et omnibus eis nomina vocat.
4 Qui emittit eloquium suum terræ :
velociter currit sermo ejus.
5 Magnus Dominus noster et magnus virtute,
sapientiae eius non est numerus.
5 Qui dat nivem sicut lanam ;
nebulam sicut cinerem spargit.
6 Sustentat mansuetos Dominus,
humilians autem peccatores usque ad terram.
6 Mittit crystallum suam sicut buccellas :
ante faciem frigoris ejus quis sustinebit ?
7 Praecinite Domino in confessione,
psallite Deo nostro in cithara.
7 Emittet verbum suum, et liquefaciet ea ;
flabit spiritus ejus, et fluent aquæ.
8 Qui operit caelum nubibus
et parat terrae pluviam.
Qui producit in montibus fenum
et herbam servituti hominum.
8 Qui annuntiat verbum suum Jacob,
justitias et judicia sua Israël.
9 Qui dat iumentis escam ipsorum
et pullis corvorum invocantibus eum.
9 Non fecit taliter omni nationi,
et judicia sua non manifestavit eis.
Alleluja.
10 Non in fortitudine equi delectatur,
nec in tibiis viri beneplacitum est ei.
11 Beneplacitum est Domino super timentes eum
et in eis, qui sperant super misericordia eius.
12 Lauda, Ierusalem, Dominum;
collauda Deum tuum, Sion.
13 Quoniam confortavit seras portarum tuarum,
benedixit filiis tuis in te.
14 Qui ponit fines tuos pacem
et adipe frumenti satiat te.
15 Qui emittit eloquium suum terrae,
velociter currit verbum eius.
16 Qui dat nivem sicut lanam,
pruinam sicut cinerem spargit.
17 Mittit crystallum suam sicut buccellas;
ante faciem frigoris eius quis sustinebit?
18 Emittet verbum suum et liquefaciet ea,
flabit spiritus eius, et fluent aquae.
19 Qui annuntiat verbum suum Iacob,
iustitias et iudicia sua Israel.
20 Non fecit taliter omni nationi
et iudicia sua non manifestavit eis. ALLELUIA.