1 Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". David.
Miktam. Quando a Saul in cavernam fugit
.
2Miserere mei, Deus, miserere mei,
quoniam in te confugit anima mea;
et in umbra alarum tuarum confugiam,
donec transeant insidiae.
3Clamabo ad Deum Altissimum,
Deum, qui benefecit mihi.
4Mittet de caelo et liberabit me;
dabit in opprobrium conculcantes me.
Mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam.
5Anima mea recumbit in medio catulorum leonum
devorantium filios hominum.
Dentes eorum arma et sagittae,
et lingua eorum gladius acutus.
6Exaltare super caelos, Deus,
super omnem terram gloria tua.
7Laqueum paraverunt pedibus meis,
et incurvavit se anima mea;
foderunt ante faciem meam foveam,
et ipsi inciderunt in eam.
8Paratum cor meum, Deus,
paratum cor meum;
9cantabo et psalmum dicam.
Exsurge, gloria mea;
exsurge, psalterium et cithara,
excitabo auroram.
10Confitebor tibi in populis, Domine,
et psalmum dicam tibi in nationibus,
11quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua,
et usque ad nubes veritas tua.
12Exaltare super caelos, Deus,
super omnem terram gloria tua.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc