Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Salmi 36


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Magistro chori. David, servi Domini.
1 Psalmus ipsi David. Noli æmulari in malignantibus,
neque zelaveris facientes iniquitatem :
2 Susurrat iniquitas ad impium in medio cordis eius;
non est timor Dei ante oculos eius.
2 quoniam tamquam f?num velociter arescent,
et quemadmodum olera herbarum cito decident.
3 Quoniam blanditur ipsi in conspectu eius,
ut non inveniat iniquitatem suam et oderit.
3 Spera in Domino, et fac bonitatem ;
et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus.
4 Verba oris eius iniquitas et dolus,
desiit intellegere, ut bene ageret.
4 Delectare in Domino,
et dabit tibi petitiones cordis tui.
5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo,
astitit omni viae non bonae,
malitiam autem non odivit.
5 Revela Domino viam tuam,
et spera in eo, et ipse faciet.
6 Domine, in caelo misericordia tua,
et veritas tua usque ad nubes;
6 Et educet quasi lumen justitiam tuam,
et judicium tuum tamquam meridiem.
7 iustitia tua sicut montes Dei,
iudicia tua abyssus multa:
homines et iumenta salvabis, Domine.
7 Subditus esto Domino, et ora eum.
Noli æmulari in eo qui prosperatur in via sua ;
in homine faciente injustitias.
8 Quam pretiosa misericordia tua, Deus!
Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt;
8 Desine ab ira, et derelinque furorem ;
noli æmulari ut maligneris.
9 inebriabuntur ab ubertate domus tuae,
et torrente voluptatis tuae potabis eos.
9 Quoniam qui malignantur exterminabuntur ;
sustinentes autem Dominum, ipsi hæreditabunt terram.
10 Quoniam apud te est fons vitae,
et in lumine tuo videbimus lumen.
10 Et adhuc pusillum, et non erit peccator ;
et quæres locum ejus, et non invenies.
11 Praetende misericordiam tuam scientibus te
et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde.
11 Mansueti autem hæreditabunt terram,
et delectabuntur in multitudine pacis.
12 Non veniat mihi pes superbiae,
et manus peccatoris non moveat me.
12 Observabit peccator justum,
et stridebit super eum dentibus suis.
13 Ibi ceciderunt, qui operantur iniquitatem,
expulsi sunt nec potuerunt stare.
13 Dominus autem irridebit eum,
quoniam prospicit quod veniet dies ejus.
14 Gladium evaginaverunt peccatores ;
intenderunt arcum suum :
ut dejiciant pauperem et inopem,
ut trucident rectos corde.
15 Gladius eorum intret in corda ipsorum,
et arcus eorum confringatur.
16 Melius est modicum justo,
super divitias peccatorum multas :
17 quoniam brachia peccatorum conterentur :
confirmat autem justos Dominus.
18 Novit Dominus dies immaculatorum,
et hæreditas eorum in æternum erit.
19 Non confundentur in tempore malo,
et in diebus famis saturabuntur :
20 quia peccatores peribunt.
Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati,
deficientes quemadmodum fumus deficient.
21 Mutuabitur peccator, et non solvet ;
justus autem miseretur et tribuet :
22 quia benedicentes ei hæreditabunt terram ;
maledicentes autem ei disperibunt.
23 Apud Dominum gressus hominis dirigentur,
et viam ejus volet.
24 Cum ceciderit, non collidetur,
quia Dominus supponit manum suam.
25 Junior fui, etenim senui ;
et non vidi justum derelictum,
nec semen ejus quærens panem.
26 Tota die miseretur et commodat ;
et semen illius in benedictione erit.
27 Declina a malo, et fac bonum,
et inhabita in sæculum sæculi :
28 quia Dominus amat judicium,
et non derelinquet sanctos suos :
in æternum conservabuntur.
Injusti punientur,
et semen impiorum peribit.
29 Justi autem hæreditabunt terram,
et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam.
30 Os justi meditabitur sapientiam,
et lingua ejus loquetur judicium.
31 Lex Dei ejus in corde ipsius,
et non supplantabuntur gressus ejus.
32 Considerat peccator justum,
et quærit mortificare eum.
33 Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus,
nec damnabit eum cum judicabitur illi.
34 Exspecta Dominum, et custodi viam ejus,
et exaltabit te ut hæreditate capias terram :
cum perierint peccatores, videbis.
35 Vidi impium superexaltatum,
et elevatum sicut cedros Libani :
36 et transivi, et ecce non erat ;
et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus.
37 Custodi innocentiam, et vide æquitatem,
quoniam sunt reliquiæ homini pacifico.
38 Injusti autem disperibunt simul ;
reliquiæ impiorum interibunt.
39 Salus autem justorum a Domino ;
et protector eorum in tempore tribulationis.
40 Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos ;
et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos,
quia speraverunt in eo.