1 Magistro chori. Secundum Idithun. Asaph. Psalmus.
2Voce mea ad Dominum clamavi;voce mea ad Deum, et intendit mihi.
3In die tribulationis meae Deum exquisivi,manus meae nocte expansae suntet non fatigantur.Renuit consolari anima mea;
4memor sum Dei et ingemisco,exerceor, et deficit spiritus meus.
5Vigiles tenuisti palpebras oculi mei; turbatus sum et non sum locutus.
6Cogitavi dies antiquoset annos aeternos in mente habui.
7Meditatus sum nocte cum corde meoet exercitabar et scobebam spiritum meum.
8Numquid in aeternum proiciet Deus,aut non apponet, ut complacitior sit adhuc?
9Aut deficiet in finem misericordia sua,cessabit verbum a generatione in generationem?
10Aut obliviscetur misereri Deus,aut continebit in ira sua misericordias suas?
11Et dixi: “ Hoc vulnus meum:mutatio dexterae Excelsi ”.
12Memor ero operum Domini,memor ero ab initio mirabilium tuorum.
13Et meditabor in omnibus operibus tuiset in adinventionibus tuis exercebor.
14Deus, in sancto via tua;quis deus magnus sicut Deus noster?
15Tu es Deus, qui facis mirabilia,notam fecisti in populis virtutem tuam.
16Redemisti in brachio tuo populum tuum,filios Iacob et Ioseph.
17Viderunt te aquae, Deus,viderunt te aquae et doluerunt;etenim commotae sunt abyssi.
18Effuderunt aquas nubila,vocem dederunt nubes,etenim sagittae tuae transeunt.
19Vox tonitrui tui in rota;illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae,commota est et contremuit terra.
20In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis;et vestigia tua non cognoscuntur.
21Deduxisti sicut oves populum tuumin manu Moysi et Aaron.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc