1 Magistro chori. Psalmus. David. Canticum.
2Te decet hymnus, Deus, in Sion;
et tibi reddetur votum in Ierusalem.
3Qui audis orationem,
ad te omnis caro veniet propter iniquitatem.
4Etsi praevaluerunt super nos impietates nostrae,
tu propitiaberis eis.
5Beatus, quem elegisti et assumpsisti; inhabitabit in atriis tuis.
Replebimur bonis domus tuae,
sanctitate templi tui.
6Mirabiliter in aequitate
exaudies nos, Deus salutis nostrae,
spes omnium finium terrae et maris longinqui.
7Firmans montes in virtute tua,
accinctus potentia.
8Compescens sonitum maris,
sonitum fluctuum eius
et tumultum populorum.
9Et timebunt, qui habitant terminos terrae, a signis tuis;
exitus orientis et occidentis delectabis.
10Visitasti terram et inebriasti eam;
multiplicasti locupletare eam.
Flumen Dei repletum est aquis;
parasti frumenta illorum,
quoniam ita parasti eam.
11Sulcos eius irrigans, glebas eius complanans;
imbribus emollis eam, benedicis germini eius.
12Coronasti annum benignitate tua,
et vestigia tua stillabunt pinguedinem.
13Stillabunt pascua deserti,
et exsultatione colles accingentur.
14Induta sunt ovibus prata,
et valles abundabunt frumento;
clamabunt, etenim hymnum dicent.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc