1 Magistro chori, Idithun. Psalmus. David.
2Dixi: “ Custodiam vias meas,
ut non delinquam in lingua mea;
ponam ori meo custodiam,
donec consistit peccator adversum me ”.
3Tacens obmutui et silui absque ullo bono,
et dolor meus renovatus est.
4Concaluit cor meum intra me,
et in meditatione mea exarsit ignis.
5Locutus sum in lingua mea:
“ Notum fac mihi, Domine, finem meum;
et numerum dierum meorum quis est,
ut sciam quam brevis sit vita mea ”.
6Ecce paucorum palmorum fecisti dies meos,
et spatium vitae meae tamquam nihilum ante te.
Etenim universa vanitas omnis homo constitutus est.
7Etenim ut imago pertransit homo.
Etenim vanitas est et concitatur;
thesaurizat et ignorat quis congregabit ea.
8Et nunc quae est exspectatio mea, Domine?
Spes mea apud te est.
9Ab omnibus iniquitatibus meis erue me,
opprobrium insipienti ne ponas me.
10Obmutui et non aperiam os meum,
quoniam tu fecisti.
11Amove a me plagas tuas:
ab ictu manus tuae ego defeci.
12In increpationibus, propter iniquitatem, corripuisti hominem,
et tabescere fecisti, sicut tinea, desiderabilia eius.
Etenim vanitas omnis homo.
13Exaudi orationem meam, Domine,
et clamorem meum auribus percipe.
Ad lacrimas meas ne obsurdescas,
quoniam advena ego sum apud te,
peregrinus sicut omnes patres mei.
14Avertere a me, ut refrigerer,
priusquam abeam et non sim amplius.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc