Scrutatio

Sunday, 3 March 2024 - Santa Caterina (Katharina) Drexel ( Letture di oggi)

Psalmi 52


font

1In finem, pro Maëleth intelligentiæ David. Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus.
2Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus ;
non est qui faciat bonum.
3Deus de cælo prospexit super filios hominum,
ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
4Omnes declinaverunt ; simul inutiles facti sunt :
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
5Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem,
qui devorant plebem meam ut cibum panis ?
6Deum non invocaverunt ;
illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent :
confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.
7Quis dabit ex Sion salutare Israël ?
cum converterit Deus captivitatem plebis suæ,
exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.